LONDINUM

LONDINUM
LONDINUM
urbs Angliae ad Tamesin, antiquissima. Tac. Ann. l. 14. c. 33. Ptol. et Ant. Londinium et Longidinium dicitur. Amm. Marcell. l. 27. c. 8. Lundinum et Augusta, Steph. Λινδονιον. Emporium celeberrimum. Quis primus fuerit conditor, obduxit verustas, et perpaucae sane sunt urbes, quae suos auctores norunt, cum e parvo sensim excreverint. Verum, uti aliae, ita haec fabulos1â origine Troianis se imputavit, Brutum illum Aeneae magni adnepotem conditorem credens, Quicumque autem condiderit, vitali genio constructam fuisse ipsius fortuna docuit, et antiquitate suspiciendam esse, innuit Amm. Marcell. qui suo tempore, ante Annos nimirum mille et ducentos vetustum oppidum appellavit. Quin et Corn. Tac. Neronis tempore copiâ negotiatorum, et commeatu maxime celebre fuisse prodidit. Vulgo London, Anglis, Lundain et Caerlud Britannis, Londen Germanis, Londra Italis, Gallice Londres. Vide Camden. in Trinobantibus, et omnino virum doctissimum Gul. Burtonum Comm. in Antonin. p. 154. etc. Oblonga, per se maxima, et suburbia habet amplissima, nec non et arcem, Turrim appellant, pulcherrime exstructam, et validissime munitam, a qua non longe lapideum pontem obtinet, longâ et mirandâ operis arcuati serie constructum, super cuius dorso domicilia utrinqu eâ dispositione ac structurâ cernuntur, ut perpetui pene vici speciem; non pontis exhibeant. Regia est civitas, ac regni caput; episcopal. sub Archiep. Cantuariensi. In ea Reges diademate insigniuntur, regnoque inaugurantur, Conc. s. Parliamentum ibi etiam celebratur. Moenibus cincta est a Constantino Mag. A. C. 1666. foedo deflagravit incendio, sed reparata, pulchrior evasit, et quae ante tota erat lignea, lapidea nunc est, maiori ex parte. Regium habet palatium, Whitehall i. e. Aula Alba; et in eius suburbiis inest, ut ita dicam, opp. Westmonasterium, ad Thamesin 1. mill. supra Londinum in Occ. cum templo, ubi Reges inaugurantur, et sepulturâ insigni. Baudr. ex Cam. Speedo etc. Administratur autem antiquo Britannorum Regum privilegio a 24. civibus, quos Angli Aldermannos, quasi Seniores vocant, de quorum officio, et dignitate vide Henr. Spelmann. Ex horum numero Praetorem Urbanum, vulgo The Lord Mayor, et Tribunos duos, vulgo The Sherifes vocant, ipsimet annuâ commutatione eligunt. A Caesare, ut quidem existimant, Augusta Trinobantum, vocatur, Cautiorum civitatem facit Ptol. forsan quia tunc temporis sub eorum ditione fuit. Hîc Conc. habito, A. C. 712. ab Ina, leges de matrimoniis Britonum, Scotorum, Saxonumque latae sunt, Beda l. 5. c. 22. imaginesque improbatae: plurima alia ibidem diversis temporibus celebrata, vide apud Harpsteldt. l. 5. c. 14. Hist. Eccl. Angl. c. 10. Moter. Dict. Hist. A. C. 1603. Iacobus Rex primo in Angliam ingressu, decreto facto, de Ecclesiasticis rom. Eccl. totâ Angliâ pellendis, prius cum Regina Londinum venire voluit, quam exsecutioni id esset mandatum: Quo Facto Synodo hâc habitâ Nationali, receptam fidem confirmavit. Vide Thuan. Hist. l. 31. Idem postea, cum, ut Palatinum El. generum suum, a Bohemis Regem creatum, victumque a Ferdinando II. restitueret, sacra Latino more ibidem peragi pateretur, A. C. 1625. die 25. Octobr. huiusque rei initium fieret, in monast. Black freir, domus ruinam traxit, 100. hominibus, inter quos duo monachi, misere contusis. Pater Druerius e suggestu prolapsus collum fregit etc. Quo audito Rex Iesuitas aliosque Ecclesiasticos omnes denuo toto regno excedere, intra 40. dies iussit. Vide Matth. merian. theatr. Eur. Iac. Rev. in
Urbano VIII. Chr. Becmann. Hist. Orbis Terr. geogr. et civ. Addo saltem, quod horribilis in hac urbe pestis, sex mensium spatio, 97000. hominum absumpsit A. C. 1665. Sequente dein Anno, a 2. ad 6. diem Sept. gravissimum incendium (iam supra indigitatum) grassatum est, quo 13200. domus absumptae, de cuius auctoribus vide suspiciones quorundam, apud Auctorem Anon. Hist. orb. Terr. Geogr. et Civ.. c. 4. ubi de Regno Angliae, c. 13. Ceterum, in celeberrima hac urbe plures masculos, quam feminas, contrario in agr obtinente, nasci: plures autem mori, quam nasci, quod
iterum ruri non fiat: interim populosam perpetuo manere, eo quod quotannis in urbem ad 6000. hominum ex agro habitatum veniant. Porro funerum ibi singulis Annis 15000. eorum, qui Baptismi aquis tinguntur, 12000. incolarum 384000. familiarum 48000. numerari, adnotavit Ioh. Graunt l. cuit titulus: Natur al and Political obser vations made upon the bills os Mortality.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Londinum — Londīnum, lat. Name von London. – L. Gothōrum, s. Lund …   Kleines Konversations-Lexikon

  • LONDINUM Novum, NIEW LONDON — urbs novae Angliae, in ora maris Bor. cum portu capaci, versus novum Belgium, recens ab Anglis excitata. Aliter Boston. Crescit indies …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVUM Londinum — vulgo new London, Anglis, urbs recens Americae septentrionalis, in nova Anglia, quae aliter Boston dicitur. Vide Londinum Novum, it. Nova Anglia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • London —    The capital of the Empire and from early times an important centre of trade and commerce. On the northern bank of the River Thames.    The first authentic mention of Londinium, as it was called by the Romans, occurs in Tacitus, Annales, Lib.… …   Dictionary of London

  • NOVA Anglia — vulgo new England Anglis, nouvelle Angleterre, Gallis, provincia Americae septentrionalis, in parte australi Canadae, seu novae Franciae, in ora maris Borealis, ubi alias aliquot coloniae Gallorum. Sed ab A. C. 1606. subest Dominio Anglorum, qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAMESIS vel THAMESIS — TAMESIS, vel THAMESIS Iamissa Ptolemaeo, vulgo Thames (Temps vero pronuntiant) fluv. Albionis maximus, Londinum Angliae regiam interluens, ac a Roffa urbe 5. mill. pass. fluens, mari Britannicô contra portum Iccium urbem Gallicam exceptus. L.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Lund (Suède) — Pour les articles homonymes, voir Lund. Lund (Suède) La cathédrale de Lund Administration …   Wikipédia en Français

  • Rosetta Stone — For other uses, see Rosetta Stone (disambiguation). The Rosetta Stone in the British Museum The Rosetta Stone is an ancient Egyptian granodiorite stele …   Wikipedia

  • List of Firefly planets and moons — Serenity over Whitefall This is a list of fictional planets and moons from the Firefly / Serenity fiction. Characters in the story refer colloquially to these planets as worlds . During the short television run of the Firefly series, it was not… …   Wikipedia

  • Charles Louis L'Héritier de Brutelle — (15 June 1746 – 18 August 1800) was an 18th century French botanist and magistrate. Born into an affluent upper class Parisian family, connections with the French Royal Court secured him the position of Superindent of Parisian Waters and Forests… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”